re narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum 1:2 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi uiderunt et ministri fuerunt sermonis 3 uisum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere obtime theofile 4 ut cognoscas eorum uerborum de quibus eruditus es ueritatem ∴ 5 fuit in dieb: herodis regis iudae sacerdos quidam nomine zacharias defice abia et uxor illi de filiabus aron et nomen eius elizabeth ∙ 6 erant autem iusti ambo ante dm incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus dni sine quaerella 7 et non erat illis filius eo quod esset elizabeth sterilis et ambo praecessisent in diebus suis 8 factum est autem cum sacerdotio fungeretur zacharias in ordinem uicis suae ante dm 9 saecundum consuetudinem sacerdoti sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum dni ∴ 10 et omnis multitudo erat populi horans foris horac incensi 11 apparuit autem illi angelus dni