uias congregauerunt omnes quos inuenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium ∙ E222.10 22:11 intrauit autem rex ut uideret discumbentes et uidit ibi hominem non uestitum ueste nuptiali 12 et ait illi amice quomodo hue intrasti non habens uestem nuptialem at ille obmutuit 13 tunc dixit rex ministris ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium 14 multi autem sunt uocati pauci uero electi ∴ / E223.2 15 tunc abeuntes farissei consilium fecerunt ut caperent eum in sermone 16 et mittunt ei discipulos suos cum hirodianis dicentes magister scimus quia uerax es et uiam di in ueritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicit ad personam hominum 17 dic ergo nobis quid tibi uidetur licet censum dari