da facere 9:3 et aparuit illis helias cum moise et erant loquentes cum ihu 4 et ait petrus rabbi bonum est hic esse et faciamus trea tabernacula tibi unum et moysi unum et heliæ unum 5 non enim sciebat quid diceret erant timore exterriti 6 et facta est nubs obumbrans eos et uenit uox de nube dicens hic filius meus carissimus audite illum 7 et statim circumspecientes neminem amplius uiderunt nisi ihm tantum secum 8 et discendentibus illis de monte praecipit illis ne cui quae uidissent narrarent nisi cum fillius hominis a mortuis resurrexerit / E88.10 9 et uerbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit · / E89.6 10 et interrogabant eum dicentes qui enim dicunt farissei et scribae quia heliam oportet uenire primum 11 qui respondens ait illis helias cum uenerit primo restituet omnia et quomodo scribtum est in filium hominis ut multa patiatur et contemp