et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid aduersum te 5:24 relinque ibi munus tuum ante altare et uade prius reconciliare fratri tuo et tunc uenies offerres munus tuum E36.5 25 esto consentiens aduersario tuo cito dum es in uia cum eo ne forte tradat te aduersarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris 26 amen dico tibi non exies inde donec reddas nouissimum quadrantem / E37.10 27 Audistis quia dictum est antiquis non mechaberis 28 ego autem dico uobis quia omnis qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam iam mechatus est in corde suo 29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te ∴ expedit enim tibi ut pereat una pars membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam 30 et si dextera ma