tas non ueni soluere sed adinplere ∴ E34.5 5:18 Amen quippe dico uobis donec transeat caelum et terra ito unum aut unum apex non praeteribit a lege usquequo omnia fiant E35.10 19 qui enim soluerit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus uocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus uocabitur in regno caelorum ∴ 20 Dico enim uobis quia nisi abundauerit iustitia uestra pluus quam scribarum et fariseorum non intrabitis in regnum caelorum 21 audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio 22 ego autem dico uobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatuae reus erit gehenne ignis 23 si ergo offerres munus tuum ad altare