dit illud puellae et puella dedit matri suae 6:29 quo audita discipuli eius uenerunt et tullerunt corpus eius et possuerunt illud in monumento ∙ E61.8 30 et conuenientes apostoli ad ihm renuntiauerunt illi omnia quae egerunt et docuerunt ∙ E62.10 31 et ait illis uenite seorsum in desertum locum et reciescite pussillum erant enim qui uenebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant ∙ E63.6 32 et ascendentes in naui abierunt in desertum locum seorsum 33 et uiderunt eos abeuntes et cognuerunt multi et pedestres et de omnibus cucurrerunt illuc et praeuenerunt eos 34 exiens uidit turbam multam ihs et missertus est super eos qui erat sicut oues non habentes pastorem et caepit docere illos multa E64.1 35 et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes ∙ desertus est locus hic et iam præteriit hora 36 dimitte illos ut euntes in proximos uillas et uicos emant sibi cibos quos manducarent 37 et respondens ait illis date illis